- URINATOR
- URINATORGraece κολυμβητὴς, δύτης, vel potius δυό μενος seu ὑποδυόμενος, quibusdam ab urna, Varroni contra, Becmanno ab οὐρος nomen habet: eo quo pulmones id hominum generi cavisint ac sic dispositi, ut diutius τὸ οὔριον, i. e, aerem, ad respirationem cohibere queant, in Origg. L. L. Eorum mentio l. 4. §. 1. ff. de l. Rhod. ministerium his verbis describitur, a Manilio Astronomic. l. 5.Illis in Ponto iucundum est quorere Pontum,Corpora qui mergunt undis, ipsumque sub antrisNerea, et oequoreas conantur visere Nymphas,Exportantque manris prodas et rapta profundoNaufragia, atque imas avidi scrutantur arenas.Nempe per Urinatores, naufragiô mersae res et in mare, navis levandae causâ, iactae, solitae sunt extrahi. Cui simile, quo opes periculi tempore, in aquas abiectas, ibique reconditas, eô discussô, inde repetunt, uti de Perseo Macedoniae Rege legimus apud Livium, l. 44. c. 10. Iidem manu conchas capiunt et pettis adhaerescentes avellunt, uti supra dictum non unô locô, inprimis voce Extractio, item ubi de Margaritarum Piscatione. Porro bellô navali admodum utilem praestant operam, ut qui hostilem classem suffodiendo vel navium funes praescindendo vires hostium multum imminuere possunt. Quorum illud factum, bellô Henrici III. Imperatoris contra Hungaros, quô vir inter hosce nandi peritissimus, cum intempestâ nocte, Praefecti iussu hostium naves clam subiisset, sensim eas terebrô tenui perfodit, ut secundâ et tertiâ horâ diei imô desidere coeperint, quô pactô rebus Germanorum debilitatis, Posonium, quod tum Imperator obsidebat, liberatum est, teste Bonifiniô, l. 2. Dec. 2. Istud in pugna apud Salaminem nobili, quô urinatorem, qui funes hostilium navium praescindendo utilem Patriae navaverat operam, non solum spelendidâ remuneratione donatum, sed et dignum habitum legimus, cuius, in hoc opere versantis celeberrimus illius aevi Pictor imaginem coloribus ad vivum exprimeret, apud Plin. l. 35. c. 10. Etiam ad literas ad obsessos perferendas, omni aliô aditu interclusô; tales adhibiti occurrunt, cuius rei illustre exemplum Gallica historia suppeditat, in qua bellô inter Gallos Anglosque fervente, cum hi Insulam Ratiacensem arcte premerent, illos per insignem istiusmodi natatorem, uti καἰ ἐξοχὴν Varro id hominum genus appellat, seu urinandi artificem, uti Symmachus, l. 1. Ep. 25. nomine La Pierre, obsessis adventum suum significâsse, reperimus. Sed et quotannis esse, qui dum Veneti Duces priscô more sibi maria despondent, annulum in undas coniectum extrabant docet ad Curtium l. 4. c. 3. Cl. Freinshemius. etc. Ut aurem durare sub aquis queant Urinatores, per fistulas et vitra aerem attrahunt: nonnulli etiam tam capaces habent pulmones, ut magnam copiam aeris initiô attractam, diu pro cordis refrigeratione, praecipue sub aqua, quae et ipsa frigida, fovere possint, unde et nominis etymon nonnullis arcessi diximus. Itdem spiritum comprimendo se ipsos propellunt, uti delphini primo comprimunt spititum, ac deinde corpus, velut sagittam nervô expulsam, iaculantur, qua de re Vossium vide de Orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 19. Interim in elemento non suo versantibus periculum non unum. Unde non raroQuastus nausfragiô petitur, corpusque profundoImmissum, pariter quam proedam proeda exquiritur ipsa,ut iterum Manilius canit, ubi supra. Memorabili exemplô est Siculus Urinator famosissimus, Pisce-Cola, quasi Piscis Nicolaus, hoc enim ipsi nomen, ab incolis dictus, qui, cum singulati an fatô, an sidere, gevitus diu plus in aquis, inter belluas marinas, quam in terra inter homines versatus, semel etiam ipsam Charybdim ingressus esset, tandem festô annuô sollennique die, artis specimen coram immeusa spectantium multitudine a Rege edere iussus, et pateram auream munus natantibus in mare deiectum, ab imo erepturus se mari immersit, dumque praedae studiô summa exquirit vada, diu exspectatus, non iterum emersit, neque postea amplius comparuit, an profundis vorticibus haustus, an a marinis belluis, quarum cavernas irruperat, misere laniatus, uti legere est apud Alexandr. Neapolitanum, Genial. Dier. l. 2. c. 21. Volaterranum, Alios, et supra diximus, voce Charybdis, alibique, Quod vero Firmico, in Paraphr. Sphorroe Barbar. Orciscopularios vult urinatores dictos, quo maris latentes scopulos tentare soleant, refellitur a Salmosio, Orchestopoles ibi legente, et intelligente istiusmodi Θαυματοποιοὺς, qui concitatissimô motu in orbem se volventes atque saltantes, spectantibus potius, quam sibi, vertiginem faciunt, Exercit. Plin. ad Solin. p. 986. Interim Saltatorum genus, qui, in caput convoluti, manibus pedibusque contiactis, saltare soliti, κωβιςτῆρες quoque hinc dicti sunt, ut ex Homero et Nonno notum etc. Vide quoque supra ubi de Orchestica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.